Notum fieri desidero omnibus et presentibus et futuris, qualiter ego Hrodulfus, filius quondam UUibaldi, tradidi ad reliquias sancti saluatoris et sancte Marie semper uirginis et in manus Liudgeri abbatis, particulam hereditatis mee in pago Felum, in uilla que dicitur Englandi, id est curtile unum et duodecimum partem in siluam que dicitur Braclog, cum pascuis et plena dominatione que iure legali ad illud curtile pertinere conpertum est. Hec omnia tradidi in elimosinam meam ad reliquias superius memoratas et in manus iam dicti abbatis; traditaque in perpetuum esse uolo et per nulla temporum curricula ulterius inmutari, sed ad perpetuas usus eclesie dei ipse abbas Liudgerus, quicquid exinde facere uoluerit, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem, stipulatione subnixa
Acta est autem publice in loco qui dicitur in UUigtmundi, ad eclesiam sancti saluatoris, anno XXXIII regni domni nostri relegiosissimi regis Carli, VII kalendas septembris, coram testibus et manum missoribus quorum nomina subtus notantur; et ut hoc traditionis testamentum firmius perseueret in eternum, notaui tempus, diem, locum quo scriptum est.
Ego Thiatbaldus presbiter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Hrodulfi qui hanc traditionem dominante manu perfecit et subtus firmauit.
Signum Hildigeri. Signum Liudgeri. Signum Euuruuini. Signum Liudgeri. Signum Meginberti. Signum Engilbert. Signum Oodhelmi. Signum Germundi.