Notum fieri desidero omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Betto, filius quondam N., tradidi particulam hereditatis mee Liudgero abbati, accepto pretio iuxta consensum amborum, in pago Niuanheim, in uilla que dicitur Holtheim id est curtile cum adiacentiis suis: uno rodo et modico prato et uno iurnali in terra arabili, cum ceteris omnibus que ad ipsum curtile legaliter respitiunt, hoc est pascuis, peruiis, usibus aquarum dominationemque in siluas ad supradictam uillam pertinentes, cum pastu plenissimo iuxta modulum curtilis ipsius. Hec omnia superius denominata ego Betto cum omni integritate tradidi Liudgeri abbati, traditamque in perpetuum esse uolo et nullis umquam temporibus ulterius inmutari, sed ad perpetuos usus eclesie dei, quicquid exinde facere uoluerit, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem.
Acta est autem puplice cum stipulatione subnixa in loco qui dicitur Ad Crucem, anno tricesimo tertio regni relegiosissimi regis Carli, sub die VI nonas maias. Notaui diem, tempus, locum quo hec scripta sunt. Signum Bettoni qui hanc traditionem perfecit et propria manu firmauit. Signum Landberti. Signum Iudonoi. Signum Herulfi. + Signum Erlulfi. Signum Folcheri. Signum. Signum Hrotulfi. Signum Folcberti. Signum Miloni. (Ego T)hiatbald presbiter scripsi et subscripsi