Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Hildiradws, filius quondam, pro remedio anime mee et pro eterna retributione tradidi conprehensionem illam, quam ego in propria hereditate conprehendi a riuulo qui dicitur Burgbeki usque ad illum riuulum qui in occidentali parte UUidubergi decurrit, ad reliquias sancti saluatoris et sancte Marie semper uirginis, et cum omni integritate usque in ripam Rure; excepta illa particula, quam Folcbertus in proximo angulo inter Ruram et UUidubergum olim stirpare inchoauit. Hanc ergo denominatam conprehensionem cum tota integritate tradidi in elimosinam meam ad reliquias superius dictas et in potestatem Liudgeri abbatis; traditamque in perpetuum esse uolo et per nulla temporum curricula ulterius inmutari, sed ad perpetuos usus eclesie dei predictus abba Liudgerus, quicquid exinde facere uoluerit, iure hereditario liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem.
Si quis uero, instigatus a diabulo, quod tamen futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus uel proheredibus meis, seu quelibet expersona (1.: exposita persona) contra hanc [traditionem] uenire temtauerit aut eam infrangere uoluerit fixa et deliberata intentione, inprimis iram dei celestis incurrat et a sanctorum angelorum sotietate separetur, si se cito non correxerit a sua pessima presumtione, et insuper in dominicum auri libras II, argenti pondus X coactus exsoluat, et sic quidem, quod repetit, euindicare non ualeat, sed firma et inmutabilis hec traditio in sempiternum permaneat, cum stipulatione subnixa.
Acta est autem publice in loco qui dicitur Diapanbeci, in ripa Rure, ad reliquias sancti saluatoris et sancte Marie, anno XXXIII regni domni nostri relegiosissimi regis Carli, kalendas maias, coram testibus et manum missoribus quorum nomina subtus notantur; et ut hoc testamentum firmius perseueret in eternum, notaui tempus, diem, locum quo scriptum est.
Signum Hildiradi qui hanc traditionem dominante manu perfecit subtusque firmauit.
Signum Heribaldi. Signum Frithurici. Signum Hildibratti. Signum Brunhardi. Signum Auo. | Signum Seuuardi.
Ego Thiatbaldus presbiter rogatus scripsi et subscripsi.