Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
XI Traditio Eforuuini et parentum eius.

Dum unusquisque in presenti seculo conuersatur et hanc mortalem uitam habere uidetur in corpore, cogitare debet et preuidere, qualiter sibi in futura essentia et in perpetua mansione remedium aliquod et salutem anime sue adquirere possit in celestibus, idcirco placuit nobis coheredibus et conparticipibus in uno patrimonio his nominibus: Efuruuino, Hildirado et Irminuuino, Liudgero presbitero postulante tradere ad reliquias sancti saluatoris quas ipse Liudgerus semper secum gestat et in manus eiusdem presbiteri, aliquam particulam hereditatis nostre in elemosinam nostram, quod et fecimus hoc modo. Tradidimus in propria hereditate et dominatione nostra in silua que dicitur Heissi conprehensionem illam, quam ipse Liudgerus ibi desiderauit et Hildiradus in nostro nomine conprehendit simul cum eo et consignauit, ad reliquias supradictas sancti saluatoris et in manus eiusdem presbiteri. Simili modo tradidimus et dominationem aliquam in eandem siluam adiacentem. Haec autem conprehensio, quam tradidimus, iuxta illas conprehensiones contigua est et coherens a summo usque ad finem, quas Heimricus et Hluduuuinus ad easdem reliquias et ipsi Liudgero ante annos aliquos tradiderunt. Ista est traditio quam in elimosinam nostram tradidimus; traditamque in perpetuum esse uolumus et nunquam ulterius inmutari, sed ad perpetuos usus eclesie dei ipse presbiter qui eam suscepit liberam et firmissimam a nobis et ab omnibus habeat potestatem, quicquid exinde facere uoluerit ad fructum eclesie dei.

Acta est autem publice cum stipulatione subnixa in loco qui dicitur Ad Diapanbeci, anno tricesimo secundo regni gloriosissimi regis Carli, sub die XV kalendas octubris. Notaui diem, locum, tempus quo hec scripta sunt. Ego Thiatbaldus presbiter rogatus scripsi et subscripsi.

Isti sunt uisores et auditores:

Signum Euuruuini qui hanc traditionem fieri rogauit et propria manu firmauit.

Signum Irminuuini. Signum Heribaldi.

Signum Hildiradi. Signum Anoloni.

Signum Efurhardi. Signum Thiatfridi.