Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
1 (Carta) cambie contra Folcbertum in Uuiduberge

Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Liudgerus presbiter aliquantulum particulam hereditatis dato pretio a Theganbaldo ingenuo et nobili homine conparaui, in uilla que nuncupatur Fisclacu id est houam illam que dicitur Alfgodinchoua cum omni integritate, siue in silua seu in pascuis et peruiis et in aquarum usu et decursibus. Haec omnia a supradicto nobili Franco Theganbaldo ego Liudgerus presbiter conparaui et aliquantos annos possedi et in ea elaboraui quod potui. Nunc autem eandem houam in terra aratoria, quicquid in ea umquam aratum fuit, dedi Folcberto contra illum rothum quod dicitur UUiduberg, inter duos riuulos, id est inter Diapanbeci et alium ab occidente usque in flumen Ruram; excepto quod ego Liudgerus dominationem que ad illam houam respexit mihi retenui, seu in silua, siue in aquis et pastu, uel in conprehensione, cum omni integritate iuri meo reseruaui; et in ea ratione accepi rothum illum a Folcberto uicino meo in cambia contra terram aratoriam houe supradicte, ut eum iure hereditario in perpetuum possidere debeam et ad eternos usus eclesie dei et seruientium eius redigere aut, quicquid exinde utile esse decreuero, liberam et firmissimam habeam potestatem ab omnibus, siue uiuens facere, siue post obitum meum tantum ad usum fructiferum pertinentem et profitientem.

Si quis uero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus uel proheredibus meis, seu quelibet opposita persona qui contra hanc cartam cambie iniusto conamine uenire temptauerit, aut eam infrangere uoluerit, inprimitus iram dei celestis incurrat et a sanctorum angelorum societate separetur et ab ingressu omnium eclesiarum alienus existat, quoadusque se correxerit a nefaria presumptione, et insuper a fisco multatus auri libras duos, argenti, pondus decem coactus exsoluat, et sic quidem, quod repetit, euindicare non ualeat, sed firma et inmotabilis hec cambiea in sempiternum permaneat, stipulatione subnixa.

Acta est autem publice anno XXXI gloriosi atque relegiosi secundi regis Carli, XVI kalendas martias, in loco qui dicitur Diapanbeci, in ripa Rura, coram testibus ac manum mittentibus quorum nomina subtus adnotantur. Notaui tempus, diem, locum quo hec acta sunt. Ego Thiatbaldws humilis presbiter rogatus scripsi et subscripsi.

Signum Folcberti qui hanc cartam fieri rogauit et propria manu firmauit.

Signum Reginberhti. | Signum Alfdagi. | Signum Benno.

Signum Fridubaldi. | Signum Hluduuuini. | Signum Giffridi.

Signum Berngeri. | Signum Hildiradi. | Signum Beruuini.

Signum Liudrici. | Signum UUalafridi.