Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
LVI Traditio Folcberti.

Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Folcbrat aliquantulum particulum hereditatis data terra iuris mei in uilla que dicitur Bilici a Theganbaldo ingenuo et nobili homine conparaui in uilla que nuncupatur Fisclacu, id est rothum illum quod dicitur UUiduberg. Hoc rothum a supradicto nobili Franco Theganbaldo ego Folcbrat conparaui et aliquantos annos possedi et in eo laboraui quod potui. Nunc autem eundem rothum in terra aratoria, quicquid in eo umquam aratum fuit, dedi Liudgero presbitero cum omni integritate contra terram aratoriam illius houe que dicitur Alfgodinghoue. In ea ratione accepi houam illam a Liudgero presbitero uicino meo in cambia contra terram aratoriam rothi supradicti, ut eam iure hereditario in perpetuum possidere debeam et ad proprios usus hereditatis redigere aut, quicquid exinde utile esse decreuero, liberam et firmissimam habeam potestatem ab omnibus, siue uiuens facere, siue post obitum meum tantum ad usum fructiferum pertinentem et profitientem.

Si quis uero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus uel proheredibus meis, seu quelibet opposita persona qui contra hanc cartam cambie iniusto conamine uenire temtauerit aut eam infrangere uoluerit, inprimitus iram dei celestis incurrat et a sanctorum angelorum sotietate separetur et ab ingressu omnium eclesiarum alienus existat, quoadusque se correxerit a nefaria presumtione, et insuper a fisco multatus, auri libras duos, argenti pondus decem coactus exsoluat, et sic quidem, quod repetit, euindicare non ualeat, sed firma et inmotabilis hec cambie in sempiternum permaneat, stipulatione subnixa.

Acta est autem publice anno XXXI gloriosi atque relegiosi secundi regis Carli, XVI kalendas martias, in loco qui dicitur Diapanbeci, in ripa Rure, coram testibus ac manum mittentibus quorum nomina subtus adnotantur. Notaui tempus, diem, locum quo hec acta sunt.

Signum Liudgeri presbiteri [qui] istam cartam fieri rogauit et propria manu firmauit.

Signum Berngeri. Signum Alfdagi. Signum Hildiradi. Signum Beruuini. Signum Gisfridi. Signum Benno. Signum Liudrici. Signum UUalafridi.