Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
111 Traditio Oodhelmi ad Uuihtmundum

Dum unusquisque in presenti seculo conuersatur, cogitare debet et perpendere, qualiter sibi uitam adquirat et remunerationem sempiternam post mortem, idcirco ego Oodhelmus, filius quondam Ooduuerci, pro remedio anime mee et pro eterna retributione tradidi partem hereditatis mee que mihi iure hereditario legibus contigit, id est tres houas in tribus locis quorum nomina locorum hec sunt: houa una in Okinni in pago Isloi, altera in Manheri illa selihoua in pago Norhttueanti, tertia in Hasungum in eodem pago. Hoc quod modo denominaui, tradidi ad reliquias sancti saluatoris que in UUithmundis constitute sunt et in manus Liudgeri presbiteri, traditumque in perpetuum esse uolo et nullis umquam temporibus ulterius inmutari, sed ad pepetuos usus eiusdem eclesie custodes hec omnia possideant cum integritate inlibata tantum, ut diebus uite nostre ego et coniunx mea, dilecta Theodlinda, res istas in benefitio eiusdem eclesie sub usufructifero habere ualeamus, id est, ut per singulos annos solidum unum ad luminaria eclesie in natale domini donare debeamus. Post nostrum uero discessum de hac uita, in dominationem supradicte eclesie res ipse meliorate perueniant cum omni integritate; eiusdem eclesie legitime procuratores ad utilitatem eius, quicquid exinde facere uoluerint, liberam et firmissimam ab omnibus habeant potestatem.

Si quis uero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus uel proheredibus meis contra hanc traditionem uenire temtauerit aut eam infrangere uoluerit, instigatus a diabulo, inprimitus iram dei celestis incurrat et a sanctorum angelorum sotietate separetur et ab ingressu omnium eclesiarum alienus existat, donec se emendat a presumptione nefanda, et insuper in dominicum auri libras duas, argenti pondus X coactus exsoluat, et sic quidem, quod repetit, euindicare non ualeat, sed firma et inmotabilis hec traditio in sempiternum permaneat, stipulatione subnixa.

Acta est autem publice in loco ipso qui dicitur UUithmundi, anno XXXI regni relegiosissimi regis Carli, sub die V idus iunius. Notaui diem, tempus, locum quo hec scripta sunt. Ego Thiatbaldus humilis presbiter rogatus scripsi et subscripsi.

Signum Oodhelmi qui hanc traditionis cartam fieri rogauit et propria manu firmauit.

Signum Hildigeri. Signum Meginulfi.

Signum Liudgeri. | Signum Meginungi.

Signum Geruuini. | Signum Marcrici.

Signum Hathumeri. | Signum Gerhardi.