Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
VI Traditio Liudgeri.

Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Liudgerus, filius quondam Hredgeri, pro remedio anime mee et pro eterna retributione tradidi ad reliquias sancti saluatoris et sancte Marie semper uirginis et in manus Liudgeri presbiteri qui easdem reliquias procurabat, portionem hereditatis mee, id est omne quod mihi iure hereditario legibus obuenit in uilla que dicitur Bidningahem et in alia que nuncupatur Thornspiic in terra aratoria seu in pratis et in pascuis et in omnem communionem mecum (1.: meam) in siluam que dicitur Suiftarbant, excepta una particula in illa prata que dicitur Blidgeringmad, quam mihi reservavi pro necessitatibus meis. Cetera autem omnia tradidi ad reliquias superius denominatas et in manus iam dicti presbiteri, cum omni integritate in uillulis quibus ante dixi, siue in terra aratoria seu in pratis et pascuis uel piscationibus et aquarum decursibus, peruiis communis que ad illas uillas adtinent; et hec omnia tradita in perpetuum esse uolo nullisque umquam temporibus ulterius inmutari, sed ad perpetuos usus eclesie dei ista omnia iure hereditario iam memoratus presbiter Liudgerus possedeat.

Si quis uero, instigatus a diabulo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus uel proheredibus meis, seu quelibet extranea persona contra hanc traditionem uenire temptauerit aut eam fixa et proposita intentione infringere decreuerit, inprimitus iram dei celestis incurrat et a sanctorum angelorum societate separetur atque a liminibus omnium eclesiarum alienus existat, donec se emendat a nefaria presumtione, et sic quidem, quod repetit, euindicare non ualeat, sed firma et inmutabilis hec traditio in sempiternum permaneat cum stipulatione subnixa.

Acta est autem publice in locum qui dicitur Ad os amnis, anno XXVIII regni domni nostri relegiosissimi regis Carli, sub die kalendarum VIII idus iunias, coram testibus ac manum misoribus quorum nomina subtus notantur; et ut hoc testamentum traditionis firmius habeatur in perpetuum, notaui diem, tempus, locum in quo haec facta sunt. Ego Thiatbaldus humilis presbiter rogatus scripsi et subscripsi.

Signum Liudgeri qui hanc traditionem in elemosinam suam peregit et propria manu firmauit.

Signum Bernsuide consentientis. Signum Geruuali. Signum UUlfrici. Signum Bago. | Signum Hrodberti.

Signum UUigbaldi. Signum Berhtrici. Signum Fegingeri. Signum UUilbaldi. Signum Helmrici. | Signum Liudberhti.

Signum Meginbaldi. Signum Bernhardi. Signum Hiddoni. Signum Hrafangrimi. Signum UUeringeri. Signum Folcradi. Signum Raadgeri.