Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
XIII Traditio Theganbaldi

Notum fieri desidero omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego TheganbaldMS, filius quondam Hrodbaldi, tradidi partem hereditatis mee Liudgero abbati in uilla que dicitur Fislacu iuxta ripam fluuii Rure, id est illam houam integram Alfgating houa cum pascuis et peruiis et aquarum decursibus et scara in silua iuxta formam houe plene. Haec omnia tradidi, sicut superius dixi, in elimosinam meam et coniugis mee Reginthrude Liudgero abbati, traditamque in perpetuum esse uolo et nullis umquam temporibus inmutari, sed ad perpetuos usus suos et fructum eclesie dei ipse Liudgerus abba eandam houam superius nominatam cum omni integritate possideat iure hereditario et quicquid exinde facere uoluerit, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem.

Acta est autem publice cum stipulatione subnixa anno XXVIII regni domni nostri relegiosissimi regis Carli, II kalendas aprilis, in loco qui dicitur Ad Crucem in pago Niuanheim in ripa fluuii Arnapea et confirmata est per manum Berngeri, nepotis mei, cui ego ipse potestatem dedi ad hoc, in uilla ipsa superius denominata, id est in Fisclacu, ubi eadem houa iacet, coram testibus ac manum missoribus quorum nomina subtus notantur; et ut hoc traditionis testamentum firmius perseueret in sempiternum, notaui tempus, diem, locum quo scriptum est. Ego Thiatbaldws presbiter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Berngeri qui hoc testamentum, accepta potestate a Theganbaldo, et perficit et propria manu firmauit. Signum Hrodrici. Signum Hildiradi. Signum Reginberti. Signum Bernhardi. Signum Beruuini. | Signum Hlotuuini.

Signum UUaldmari. Signum Eforuuini. Signum Bennoni. Signum Alfnandi. Signum Herebaldi.