Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
XXXVII Traditio Amulrici ad Crucem in ripa Arnapa

Dum unusquisque in presenti seculo conuersatur, cogitare debet et preuidere, quomodo animam suam saluare possit et eternum sibi refrigerium inuenire post temporalem et mortalem uitam mundi huius, hoc ergo (1.: ego) Amulricus perpendens in animo meo et frequenti meditatione reuoluens, tradidi pro remedio anime mee et pro eterna retributione ad reliquias sancti saluatoris et sancte Marie semper uirginis et in manus Liudgeri presbiteri qui easdem reliquias procurabat, particulam hereditatis mee, id est ipsum locum qui dicitur Ad Crucem cum pratis qui ibi adiacent in ripa fluuii Arnapa, ubi quondam auus meus Irminfridus casam habebat, cum duobus agris qui separati sunt non longe ab eodem loco, hoc tradidi ad reliquias superius nominatas [et in manus] iam dicti presbiteri, traditumque in perpetuum esse uolo et per nulla temporum curricula ulterius inmutari, sed ad perpetuos usus eclesie dei in elimosinam meam omnia ista superius nominatus presbiter Liudgerus possideat, habeat, colat et fructificet et cuicumque disposuerit et utile esse prospexerit, post obitum suum commendare et tradere, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem iure hereditario.

Si quis uero, instigatus a diabulo, quod tamen futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus uel proheredibus meis, seu quelibet extranea persona contra hanc traditionem uenire temtauerit aut eam infringere uoluerit fixa et deliberata intentione, inprimis iram dei celestis incurrat et a sanctorum angelorum sotietate separetur, si se cito non correxerit a sua pessima praesumtione, et insuper in dominicum auri libras duas, argenti pondus X coactus exsoluat, et sic quidem, quod repetit, euindicare non ualeat, sedfirma et inmutabilis hec traditio in sempiternum permaneat cum stipulatione subnixa.

Acta est autem publice anno XXVII regni domni relegiosissimi regis Carli, XVII kalendas apnlis, in uilla que dicitur Hrodbertinga houa, coram testibus ac manum missoribus quorum nomina subtus notantur; et ut hoc traditionis testamentum firmius perseueret in eternum, notaui tempus, diem, locum quo scriptum est.

Signum Amulrici qui hanc traditionem perfecit et propria manu firmauit. Signum Godoberti. Signum Aeerici. Signum Frithurici. Signum Folcberti. Signum Hildifrithi. Signum Alfgeri. Signum Helmberti. Signum Hruodulfi. Signum Duodoni. Signum Gundberti. Ego Thiatbaldus humilis presbiter rogatus scripsi et subscripsi.