Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
XII Traditio Amulrici ad Crucem iuxta Arnapa

Dum unusquisque in presenti seculo conuersatur, cogitare debet et preuidere, quomodo animam suam saluare possit et eternum sibi refrigerium inuenire post temporalem et mortalem uitam mundi huius, hoc ego Amulricus perpendens in animo meo et frequenti meditatione reuoluens, tradidi pro remedio anime mee et pro eterna retributione ad reliquias sancti saluatoris et sancte Marie semper virginis et in manus Liudgeri presbiteri qui easdem reliquias procurabat, particulam hereditatis mee, id est ipsum locum qui dicitur Ad Crucem cum pratis qui ibi iacent in ripa fluuii Arnapi ubi quondam auus meus Irminfridus casam habebat, cum duobus agris qui separati sunt non longe ab eodem loco dominationemque in siluam que dicitur Sitroth, cum pascuis, peruiis, aquis, piscationibus, que in ipso loco excoli possunt et perfici. Hec omnia tradidi ad reliquias superius nominatas et in manus iam dicti presbiteri, traditaque in perpetuum esse uolo et per nulla temporum curricula ulterius inmutari, sed ad perpetuos usus eclesie dei in elimosinam meam ista omnia superius nominatus presbiter, Liudgerus possideat, habeat, colat et fructificet et cuicumque disposuerit et utile esse prospexerit, post obitum suum commendare et tradere, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem iure hereditario.

Acta est autem publice cum stipulatione subnixa anno XXVII regni domni nostri relegiosissimi regis Carli, XVII kalendas aprehs, in uilla que dicitur Hrodberhtinga houa, coram testibus ac manum missoribus quorum nomina subtus notantur; et ut hoc traditionis testamentum firmius perseueret in eternum, notaui tempus, diem, locum quo scriptum est. Ego Thiatbaldus presbiter rogatus scripsi et subscripsi.

Signum Amulrici qui hanc traditionem perfecit et propria manu firmauit. Signum Helmberti.

Signum Goduberht. | Signum Folcberti. |Signum Hruodulfi.

Signum Eerici. | Signum Hildifridi. | Signum Duodoni.

Signum Fridurici. | Signum Alfgeri. | Signum Guntberti.