Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, quomodo ego UUrachari, filius quondam Brunhari, tradidi Liudgero presbitero pro remedio anime mee terram proprii iuris mei in pago Hisloae, in villa que dicitur UUithmundi id est totam terram illam quam Landulfus, litus meus, incolebat et proserviebat et unum agrum quem Hildigerus ingenuus homo in meo benefitio ante habuit, cum omnibus que ad ipsam terram respitiunt, id est silvis, pratis, pascuis, perviis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, excepto uno curtili in eadem villa, in cuius conpensationem agrum illum tradidi quem superius dixi. Haec omnia tradidi pro eterna retributione superius nominato presbitero Liudgero, cum omni integritate, traditaque in perpetuum esse volo et nullis temporibus ulterius inmutari, sed ad perpetuos usus eclesie dei supradictus presbiter eandem terram proprio iure possedeat, colat et fructificare faciat in elymosinam nostram et cuicumque eam commendare voluerit et utile nobis fieri prospexerit post obitum suum, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem.
Acta est autem publice cum stipulatione subnixa anno XXVII regni domni nostri relegiosissimi regis Carli, VII idus octubris, in villa que dicitur Brimnum, coram testibus ac manum missoribus quorum nomina subtus notantur; et ut hoc traditionis testamentum firmius perseveret in eternum, notavi tempus, diem, locum quo scriptum est. Signum UUracharii qui hanc traditionem propria manu perfecit subtusque firmavit. Signum Meginhardi, filii eius, consentientis. Signum Bernhardi. Signum Geruuali. Signum Liudgeri. Signum Frodgeri. Signum Heligberti. Signum Liudgeri. Signum Irminleui. Signum Gelo. Signum Efurgeri. Signum Ledoci. Signum Hildibaldi.