Notum fieri cupio omnibus fidelibus, quomodo ego Godescalcus, filius quondam Casmari, pro remedio anime mee et pro eterna retributione tradidi partem hereditatis mee que michi iure hereditatis evenit in loco qui dicitur Alhfridushuson cum omni comprehensione que illic adtinet, sive in terra, sive in silva, sive in aqua, cum omni integritate. Hec omnia tradidi presbitero Liudgero pro eterna saluatione anime mee et coniugis mee, venerande Rothrude. Omnia autem hec in termino sunt Withorpe; in quo etiam termino dominationem tradidi eidem presbitero in silvam que per circuitum iacet, quantum pertinet ad unam hovam, ad pascua animalium seu ad extirpandum vel ad conprehendum, iuxta quod utile videtur eidem servo dei vel successoribus suis.
Acta sunt autem hec publice anno XXV regni domni nostri Karoli regis, IIII nonas iulii, in ipso loco qui dicitur Withorpe, coram testibus quorum nomina subtus notantur. Signum Godescalci qui hanc traditionem perfecit et propria manu firmavit. Signum Gerberti. Reinherdi. Gisilberti. Moringi. Deddici. Hasraci.