Notum fieri desidero tam presentibus quam etiam futuris, qualiter ego Sigiuuinus, filius quondam Gilberti, tradidi Liudgero presbitero contra pretium eius particulam hereditatis mee, id est in Hrotbertinga hova unum modicum curtile cum agris III in eadem villa et cum uuaterscapis, perviis, communiis pascuis, et dedi ei potestatem habere in silvam que dicitur Sitroth et in aliam silvam que dicitur Huuil. Hec omnia ego Sigiuuinus tradidi superius nominato presbitero Liudgero secundum legem, traditaque in perpetuum esse volo et nullis umquam temporibus inmutari, sed a me et ab omnibus habeat potestatem iure hereditario quicquid exinde facere voluerit, et cuicumque voluerit, post obitum suum donare.
Acta est autem puplice cum stipulatione subnixa in villa que dicitur UUidugises hova, anno vicesimo quinto regni domni nostri gloriosi regis Carli, II kalendas iulias, coram testibus ac manum misoribus quorum nomina subtus adnotantur. Notavi diem, tempus, locum quo hec scripta sunt. Signum Sigiuuini qui hoc testamentum fieri rogavit et propria manu firmavit. Signum Hildifridi. Signum Theodberti. Signum Raadheri. Signum Meginhardi. Signum Folcheri. Signum UUigberti. Signum Baldheri. Signum Notrici. Ego UUerinhardMS presbiter scripsi rogatus et scripsi.