Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
XLVI Traditio Liudgeri in Suiftarbant seu in Seuuuald et in Berilsi

Notum fieri omnibus desidero tam presentibus quam futuris, quomodo ego Liudgerus, filius quondam Hredgaeri, tradidi amico meo Liudgero presbitero pro remedio anime mee et pro eterna retributione dimidietatem hereditatis que mihi iure paterno et lege hereditaria in Berilsi et infra terminos qui illuc attinent, id est ab Enedseae usque in locum supradictum, contigit; sed et demedietatem ei tradidi hereditatis mee eadem ratione in silva que dicitur Seaeuuald sive Suifterbant, exceptis agris qui inibi ante extirpati sunt a patribus aut ab hominibus nostris. Ceterum autem demedietatem ipsi Liudgero presbitero tradidi in territorio iam dicto et in silva superius nominata cum omni integritate, traditamque in perpetuum esse volo et nullis umquam temporibus inmutari, sed ipse Liudgerus presbiter hec omnia possedeat iure hereditario et cuicumque voluerit, post obitum suum ad utilitatem animarum nostrarum iure hereditario commendat, stipulatione subnixa.

Acta est autem publice hec traditio anno regni relegiosissimi regis Carli XXV, XI kalendas aprilis, in villa que dicitur Bidningahusum, coram testibus ac manum missoribus quorum nomina subtus notantur. Signum Liudgeri, qui hanc traditionem perfecit et propria manu firmavit. Signum Bernsuide. Signum UUlfrici presbiteri. Signum Fledradi. Folclebi. Signum Thiadulfi. Signum UUendilbaldi. Signum UUigbaldi. Signum UUilbaldi. Signum Isinbaldi. Signum Raeddegi. Signum Reginhardi. Signum Hildigrimi diaconi.