Datierung: 846 04 24
Ausstellungsort: Weißenburg
Venerabili in Christo patri Otgarii episcopi adque abati nec non et Lantfrido gratia dei episcopo adque precatore. Pluribus est cognitum, qualiter ego propter nomen domini res meas infra marcas denominatas id est in Beronivilla et in Essi, quicquid ibidem uisus sum abere, totum et ad integrum ad monasterium vestrum condonavi. Sed postea mea fuit petitio et vestra vel fratrum decrevit benivolentia, ut dum advixerimus, ego et nepus meus Geboardus ipsas res sub usu fructuario ordine excollere debeamus in censo, in ea vero ratione ut annis singulis ad festivitatem sancti Martini denarios VI vobis dare debeamus, et post obitum nostrum, amborum quoque discessum, quando quidem deus hoc inpleverit, ipsas res superius denominatas ad vos vel ad successores vestros redeant eo tempore emelioratas sine ulla damnitate aut diminutione, in dei nomen feliciter amen. Facta precaria sub die VIII kalendas madias anno VI regnante domini nostri Lotharii inperatoris. Ego Lantfridus gratia dei episcopus qui hanc prestariam fieri rogavit. Testes ut supra. Ego Ioannes ad vicem Lantfridi scripsi