Datierung: 862 04 25
Ausstellungsort: Übergabe im Bliesgau, Beurkundung in Weißenburg
Sacratissima loca eclesiae sancti Petri apastoli quae est constructa in monasterio quod vocatur Wizenburc super fluvium Lutra, ubi domnus abba Grimoldus preesse videtur. Ego itaque Gervolc trado pro remedio animae meae et matris meae Gebihilda, ad ipsum locum sanctum donatumque in perpetuum esse volo, et in ea ratione ut in ipso loco ad vitam meam habeam locum, victum et vestitum. Hoc est qod trado de proprietate mea in pago Bliasahgowue in villa quae dicitur Rätrammes vilare hobas II cum areolis et edificiis et iurnales LXXIIII de pratis carada XVI et haec mancipia: Snelhart, Arnolf, Thiatbirc, Ercanheid, et insuper ad pasturam ad L porcos et de silva ad dominicum servitium sufficienter. Hoc trado atque transfundo, ut ab hac die ipsa casa dei habeat teneat atque possideat et congregatio sancti Petri perfruatur, et eorum successoribus Christo propitio derelinquat faciendi quod voluerint. Si quis existat post hunc diem qui velit hanc traditionem corrumpere, incidat in iram dei, si cito se non convertat, et tamen nil in hac re proficiat. Sed ista traditio a me facta inviolata et inconvulsa permaneat usque in revum. Acta est traditio in pago Bliasahgowe et scripta in monasterio prefato VII kalendas maii regnante domno rege Ludeuvico iuniore anno XXVIII in parte orientalis Frantiae. Testes, qui hoc viderunt et audierunt et vestituram istam viderunt. Testes: Geruolc. Kerunc. † Adalhelm. Sandarat. Sigiboto. Walahger. Hartrat. Winidheri. Ratfolc. German. Houaman. Werinbald. Williram. Hildigero. Ruadini vocatus. Hildibertus scripsit.