Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 270


Datierung: 846 04 24
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Lantfridi episcopi.

Sacrosancta eclesie sancti Petri qui est constructa in monasterio Wizenburgo, ubi in dei nomen Otgarius episcopus adque aba preesse videtur. Ego itaque Lantfridus item gratia dei episcopus dono pro anime mee remedium ad ipsum locum sanctum donatumque in perpetuum esse volo, hoc est infra marcas denominatas in Beronivilla et in Essi, quicquid ibidem uisus sum abere, id est tam terris campis pratis silvis arealis casis casalis pascuis aquis aquarumve decursibus una cum mancipiis his nominibus: Frumaolt, Gebiilt, Gozbolt, Blidilt, cum omni integritate totum et ad integrum a die presente ad ipso loco sancto trado atque transfundo, ita ut ab ac die ipsam rem ipsa casa dei vel congregatio eius habeant teneant adque posideant, eorum subcessoribus Christo propitio derelinquant fatiendi quod volueritis in dei nomen in homnibus abeant potestatem. Si quis, ego aut propinqui mei vel quislibet aposita persona extranea, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverit aut inrumpere voluerit, tum inferat vobis vestrisque successoribus duplum repetitionem, sotiante fisco auri untias V, argenti pondum unum, et nihilhomini presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum ad ipso monasterio publice, datum VIII kalendas madias anno VI regnante domini nostri Lotharii inperatoris. Signum Lantfridi gratia dei episcopi qui hanc donationem fieri rogavit. Testes: Ildibaldi. Williardi. Heriger. Uno. Rihardi. Budo. Winiteri. Dietman. Gotafridi. Ego Ioanes ad vicem Baltramni canellarii recognivi et scripsi et subscripsi.