Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 266


Datierung: 731 04 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Donatio quam fecit Erlafridus de Saroinse.

Venerabile in Christo fratri Erloaldo abati. Ego enim in dei nomen Erlafridus, filius Wolfridoc condam pro remedium anime et remissionem peccatorum meorum ideoque dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterio Wizenburgo qui est in onore sancto Petri apostoli constructus in pago Spirensi super fluvio Lutra, hoc est omnem portionem meam in pago Saroinse in fine Mallone vilare hoc est mansis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus totum et ad integrum, ita ut ab ac die habendi tenendi conmutandi, vel quicquid ipsi abba aut agentis ipsius monasterii facere voluerint, liberam hac firmissimam in homnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipsa, quod absit, aut aliquis de eredibus meis, qui contra hanc donatione venire temptaverit aut inrumpere voluerit, inferat in statuta servante sotianti fisco auri libras duas, argenti pondus tres coactum exsolvat, et quod repetit non valeat evindicare, sed presens donatio et meam petitio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizenburgo sub die kalendas aprelis anno XI regnante domino nostro Teudericom rege. Erlafridus qui hanc donationem fieri rogavit. Ego Sindico acsi indignus diaconus emanuensis scripsi et subscripsi.