Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 265


Datierung: 715 02 01

Donatio Ercanberto de Saroinse.

In Christo nomine. Ratfrido abbati de Wizenburgo monasterio, ego Ercanbertus et congus mea Gaelsinda donaturis. Conplacuit nobis animus, ut pro remedium anime nostre aliquid de falcultaticula nostra ad monasterio Wizenburgo in onore sancto Petro edificato, ubi tu presente tempore abba preesse videris, condonare deberimus, quod et ita fecimus. Donamus ergo a die presente ad ipso monasterio in pago Saroinse super fluvio Isca in Macune vilare terra campis pratis silvola, quicquid genitor meus Nordoaldus mihi moriens dereliquid, totum et ad integrum a die presente donamus. Propterea hanc donationem fieri rogavimus, ut ab ac die tam tu quam pars monasterii vestri vel successoris vestri abendi tenendi commutandi vel quicquid exinde eligeritis faciendi, firmissimam in omnibus habeant potestatem. Et si quis vero, quod fieri non credo, ut nos ipsi aut aliquis de heredibus vel quoeredibus nostris aut quislibet aposita persona qui contra anc donationem venire temtaverit aut inrumpere voluerit, inferat parte ipsius monasterii sotiante fisco auri libra una, argenti pondo duo coactus exsolvat, et quod repetit non valeat evindicare. Et ut hec donatio firma permaneat. Actum sub die kalandas febroariis anno IIII regnante Dacoberto rege. Ercanberto et Gaelsinda qui hanc donationem fieri rogaverunt. Cardoino Ercanberto et Gaelsinda qui hanc donationem fieri rogaverunt. Cardoino centenario. Erloino. Odilcramno. Bertegario. Marcoaldo. Uvelando. Adoldo. Ego Chrodoinus notarius anc donationem scripsi.