Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 267


Datierung: 720 07 12
Ausstellungsort: Biberkirch

Karla Adalchardo de Saroinse.

Domino sancto et in Christo venerabili dilectissimo domino meo Ratfrido abati, Adalchardus vir inluster comes et precatur. Dum inter nobis taliter placuit adque convenit, ut ris munistiri in pago Saruinse in loco noncupante Bibera kawilare quem Ermbertus et Otto pro testamentum titoli ad monasterio Wizeniburgo condonaverunt, ut ipsas res superius nominatas tam terris casis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus mancipiis ibidem conmanentibus mihi in benefitium prestetis, ut dum adhuc advixero, usu fructuario debeam excollere. Post quoque vero discesso meo sine ullius iudicis interpellatione cum legitimis terminis et fructibus et quicqui ego super ipsas res laborare aut inmeliorare potuero, in vestra recipiatis potestatem, in ea vero ratione ut annis singulis ad festivitatem sancti Martini vobis reddere debeas, hoc est argenti libra una, angarias II. Si quis vero, quod futurum esse non credo, quod ego aut aliquis de eredibus meis aut quislibet aposita persona qui contra hanc precaturia que ego spontanea voluntate fieri rogaveram venire temptaverit aut inrumpere voluerit, inferat sociante fisco auri libras duas, argenti pondus quatuor, et quod repetit non valeat evindicare et ut hec precaria mea firma et stabilis permaneat. Actum pubplice in vilare Biberaca anno V regnante domini nostri Chilperico rege. Datum quod fecit mensis iulii dies XII.