Datierung: 765 07 12
Venerabile in Christo Eremberto episcopo. Dum et omnibus non abetur incognitum, qualiter in dei nomen Albericus precatur dummodo mea fuit petitio et vestra decrevit voluntas, ut ad meam petitionem vel supplicationem rem vestram in loco noncupante que dicitur Altorfo et Badgisingas in pago Salinago, quem ego ipse Albericus per meum testamentum ad parte ecclesie sancto Petro Wizenburgo condonavi, tibi in benefitio concedere deberimus, quod ita et fecimus ad usu fructuario dum tu advixeris, in ea vero ratione, ut annis singulis in cinso modius LXXX de sale dare debeas. Et si de ipso cinso negligens aut tardus aparvero, cum fide facta ipso cinso restituam. Et post meum quoque discesso cum omnem rem super positam vel inmelioratam absque ulla dubitatione in vestra dominatione vel eclesie vestre sancto Petro Wizenburgo debeat revertere. Facta epistola precaria datum quod fecit mensis iuliis dies XII anno XIIII regnante domino nostro Pipino rege. Testes: Teoderico. Gundaco. Frumigero. Walarico. Chrodingo. Gunterico. Widoldo. Agiwino. Willihardoll. Wicramno. Ego Wibaldus cancellarius scripsi et subscripsi.