Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 258


Datierung: 787 01 13
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Traditio Ingoberti de Saroinse.

Venerabile in Christo patre nostro Ermberto episcopo de monasterio Wizenburgo. Dum non est pluribus incognitum, qualiter ego Ingobertus condonavi res meas ad partem sancti Petri vel vobis in pago Saroinse in villa vel in fine que dicitur Grimango marca. Hoc est casa stabilita et graniaria et de terra araturia iurnales viginti et de prata ad fenum faciendum ad carradas octo, et quicquid ad ipsa casa aspicere videtur. Postea quoque mea fuit petitio vel bonorum hominum, ut ipsas res mihi in benefitium prestaretis. Quod ita et fecistis in ea vero ratione, ut dum advixero sub usu fructuario ordine habeam excolere, et annis singulis in cinso studeam dare denarios viginti aut quod ipsod pretio valet in cera vel in vestimentis aut in pecoribus ad festivitatem sancti Martini. Et si exinde neglegens vel tardus aparverit, de lege sua conponat. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego aut aliquis de heredibus meis vel quislibet apposita persona qui contra hanc traditione quam spontanea voluntate fieri rogavi, venire temptaverit aut inrumpere voluerit, inferat tantum et alium tantum, quantum ipsa res meliorate valuerit. Facta prestaria sub die idus ianuarius anno XVIIII regnante Karolo rege. Testes: Ermbertus episcopus que anc prestariam fieri rogavit. Ruatartdo. Gerberto. Harirado. Ratdulfo. Arimanno. Aldo. Hartberto. Hildiboldo. Ego Adallandus scripsi et subscripsi.