Datierung: 789 03 20
Ausstellungsort: (Weißenburg)
Igitur ego in dei nomen Guntart donator dono ad monasterio Wizenburgo quod est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra in onore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi venerabilis vir Ermbertus episcopus eo tempore abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Saroinse in finen vel in marca que dititur Kimbach, quicquid Albgerus coram testibus tradidit tam terris domibus edifitiis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus totum et integrum, quicquid in ipsis [locis] uisus fuit tenuisse, hoc trado de iure meo in iure dominationis [ipsius monasterii], ut ipsi custores qui ibidem serviunt, habeant teneant adque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, Christo et propitio in omnibus hebeant potestatem. Si quis vero, qui hanc epistolam frangere voluerit, inferat ad ipsum monasterio Wizenburgo auri libras tres, argenti pondus quinque coactus exsoluat, et donatio ec firma permaneat, stipulatione subnixa. Factum testamentum sub die XIII kalendas aprelis anno XXI regnante Karolo rege. Testes: Guntardo qui hanc traditione fieri rogavit. Signum Albrico. Erico. Adalberto. Theotberto. Sinttranno. Alacramno. Theottardo. Gisalardo. Wernartdo. Warinario. Gunduinus presbiter scripsi. Ego Rotelmus scripsi. Ego enim in dei nomen Adalandus scripsi et subscripsi.