Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 246


Datierung: 775 06 29
Ausstellungsort: Weißenburg

Traditio Hildirati de Saroinse.

Ego enim in dei nomen Hildiradus donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum idcirco dono ad monasterio cuius vocabulum est Wizenburgo qui est constructus in pago Spirensi super fluvio Lutra in onore sanctorum Petri et Pauli principum apostolorum, ubi vir venerabilis Erimbertus episcopus seu abba preesse videtur. Dono igitur ego Hildiradus ad ipsum monasterio donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est quod dono in pago Salinense in villa cuius vocabulum est Hioanni in villare vel in ipsa fine quidquid ibidem uisus sum habere tam de alode quam de conparato vel qualibet adtractum ad me pervenerit tam terris mansis domibus edifitiis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus totum et integrum de iure meo in iure dominationis ipsius monasterio, excepto curdile uno quod ego vobis denominavi. Dono et mantipia VIIII his nominibus: Maginrat Ratbirga Gundrat Benedict Theotrat Amalbert Uuolflind Erluwinqi Amalbirga. Ista homnia superius denominata trado atque transfundo de iure meo in iure dominationis heclesie ipsius sancti Petri, ita ut ab hac die presente ipsi monachi vel ipsi custores, qui ibidem deserviant, habeant teneant adque posideant, vel quidquid ex ipsis rebus facere voluerint, liberam hac firmissimam Christo propitio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, quod ego ipse aut aliquis de heredibus meis aut quis libet opposita persona, qui contra hanc testamentum a me factum temptare vel inmutare voluerit, inferat una cum sotio fisco auri libra una, argenti pondus duos, et quod repetit evindicare non valeat. Et ut hec testamentum firmior et stabilis permaneat, manum propriam, subter signavimus, et testes qui sub Ariberto signarent in presente rogavi, stibulatione subnixa. Actum pupplice, factum testamentum ad monasterio Wizenburgo, sub die tertia kalendas iulias, anno septimo regnante domno nostro Carola rege. Testes: Illdirato qui anc testamentum fieri rogavit. Willibaldo. Amalricho. Romano. Franco. Uvirunto. Hainricho. Maginardo. Maginramno. Theudaldo. Ego Arbertus scripsi vel subscripsi.