Datierung: 771 07 01
Ausstellungsort: Amenoncourt (nw Blâmont)
Domino et in Christo fratri Hartberto emtore ad partem sancti Petri ad monasterio Wizenburgo, Williricus et Helmendrudis venditores. Constat nos tibi vendidisse et [ita] vendidimus omnes rescellas nostras in pago Salinense in fine Beseregas tam terris mansis casis pratis pascuis pomariis silvis aquis aquarumue decursibus quantumcumque nobis visi fuerimus habere aut dominare, tam de aviatico quam de paterno aut de materno seu de comparato vel de quolibet attractu [ad] nos noscitur pervenisse in ipsa fine totum et integrum a die presente vobis vendimus adque transfundimus. Unde accepimus a vobis, sicut inter nos placuit atque convenit solidos decem ita ut ab ac die presente ad partem ipsius monasterio habendi tenendi posidendi commotandi, vel quicquid ex ipsa re facere volueritis, liberam et firmissimam Christo propitio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero quod fieri [non credo], si nos ipsi aut aliquis ex eredibus nostris vel quislibet opposita persona qui contra hanc venditionem venire temptaverit aut aliquid agere voluerit, noverit se sustinere tantum et alium tantum, vel quantum ipsas res melioratas valuerint. Ego eredibus meis heredibusque tuis spondeo esse rediturus. Et ut hec vendicio firmior sit, manibus nostris propriis subter firmavimus et testes qui signaverunt in presente nobis presentibus rogavimus, stipulatione subnixa. Actum pupblice in curte Emennoniaca, sub die kalendas iulias anno tertio regnante Karlomanno rege. Willirico. Helmendrude qui hanc rogatione et venditionem fieri rogaverunt. Vulframno. Ratramno. Saluarido. Theodrato. Wibino. lngofrido. Ebroino. Ideono. Ego Witram emanuensis hanc venditione scripsi et subscripsi.