Datierung: 712 03 29
Ausstellungsort: Weißenburg
In Christi nomen. Ego itaque Chrodoinus, cogitans pro remedium anime meae vel mercedis intuitum, pro die tremendo vel eterna retribucione, ad lumen meum dono ad monasterio Wizenburgo ad die presenti, in honore sancto Petra apostolo constructo, ubi Ratfridus abba preesse videtur, hoc est in pago Saroinse super fluvio Ablica mansis casis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus quod mihi genitor meos pater moriens dereliquid et ad Laiboino pro vindicionis titulum dato praecio conparavit, aut per andelagnus vel qualibet adtracto ibidem uisus sum tenuisse in ipsael wilari Geboaldo mancipia bis nominibus: Baldulfo cum uxore sua Baldila, Amalberto cum uxore sua Beretilinde. Hec omnia superius intumatum, sicut diximus, adal die presenti ad suprascripto monasterio Wizenburgo in honore sancto Petra edificato tradimus adque transfundimus ad possidendum, ea vero racione ut pars ipsius monasterii vel monachi ibidem consistentibus ab hac die habendi tenendi vindendi commudandi suisque successoribus relinquendi, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem. Et si ego aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis vel quislibet obposita persona, qui contra hanc testamentum paginam venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inprimitus ira dei incurrat, et sociante fisco auri libras una, argenti pondus II, et quod repetit, non valeat evindicare. Et ut hec testamentis superius nominatum firmus et stabilis permaneat, manum propriam subter signum fici et testis, qui subscriberent vel signarent, modis omnibus conrogavi, stipulacione subnixa. Actum publici in monasterio Wizenburgo sub die IIII kalendas aprilis anno II regnante domno nostro Dagoberto rege. Ego Chrodinus qui hanc testamentum in honore sanctre Petra fieri rogavit. Signum Weroaldo. signum Charoino. signum Bertigario sibi Beccus. Ego Constantinus presbiter. signum Dructimundo. signum Frumoaldo. Signum Rathelmo. signum Chachihoni. † Ego Leuduinus scripsit