Datierung: 712 03 30
Ausstellungsort: (Kirch-) Berg
In Christo nomen. Weroaldus cogitans pro humane fragilitatis et anime remedium vel eterna vita premium ad lumen meum dono ad monasterium Wizenburgo quod est constructus in honore sancto Petro apostolo, ubi abba Ratfridus preesse videtur, hoc est in pago Saroinse super fluvio Eblica in willari Graeboaldo mansis casis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus cum omnia sciencia, vel quicquid ibidem pater meus Adoinus mihi moriens dereliquid, aut per vindicionis titulum conparavit, aut per andolagnus ad ipsa wilari uisus sum tenuisse, medietati ad ipso monasterio superius nominato vel monachis ibidem consistentibus trado atque transfundo de iure meo in iure sancto Petro, in ea vero racione, dum adhuc vixero sub uso fructuario debiam commanere, post quoque viro descessu meo nomen meum in libro vite recensari faciatis et ipsa rem superius nominata in vestra recipiatis potestatem. Si ego aut aliquis de heredibus meis vel quislibet obposita persona, qui contra hanc testamentum venire temptaverit aut inrumpere voluerit, inprimitus ira dei incurrat, et sociante fisco auri libras III et argenti pondus IIII, et quod repetit evindicare non valeat. [Et ut] hec testamentis firmus et stabilis permaneat, manum propriam subter signum fici et testis qui subscriberent vel signarent, in presenti rogavi, stipulatione subnixa. Actum publici in villa que vocatur Monti sub die III kalendas aprilis anno II regni domni nostri Dagoberto rege. Signum Weroaldo qui hanc testamentum fieri rogavit. signum Chariawino. signum Becco. signum Throdeberto. signum Hittoni. signum Constantinus. signum Frumoaldo. signum Hecco. signum Drutmundo. ꝉ ꝉLeudoinus scripsit.