Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 231


Datierung: 712 03 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Hec est carta quam fecit Weraldus.

In Christo nomen. Ego Ueraldus cogitans pro remedium animi meae vel pro eterna retribucione dono ad monasterio Wizenburgo a die presente, in honore sancto Petro apostolo constructus, ubi Ratfridus abba preesse videtur, hoc est in villa Geboaldo super fluviolo Eblica in pago Salininse, quicquid ibidem presente tempore uisus sum tenuisse, illa medietate ad integrum, hoc est mansus cum casa desuper, campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus, sicut diximus illa medietate ad integrum. Propterea hanc epistolam tibi fieri rogavimus, ut ab hac die pars ipsius monasterii Wizenburgo suprascriptam rem habeant, teneant atque possideant, suisque posteris ad possidendum derelinquant, vel quicquid exinde eligeritis faciendi, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel coheredibus meis vel quislibet obposita persona, qui contra hanc epistolam donacionis a me factam venire temptaverit aut inrumpere, inferat ad partem ipsius monasterii sociante fisco auri libram unam, argenti pondus duo coactus exsolvat, et hoc quod repetit nullatenus valeat evindicare, et hec repistola presens omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulacione subnixa. Actum in Wizenburgo presente tempore, sub die kalendas marcias, anno secundo regnante domno nostro Dagaberto rege. Ego Theotgarius, acsi indignus diaconus, hanc epistolam donacionis rogitus scripsi. Testes: Weraltus qui hanc donacionem fieri rogavit. Cramgiso. Lantcharius. Frumaldus. Ualdegarius. Trucmundus. Ego Constantinus, acsi indignus prespiter, scripsi et subscripsi.