Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 230


Datierung: 777 10 15
Ausstellungsort: Marsal (sw Dieuze)

Carta Thevdradane, de Saroinse.

Domino sacro monasterio sancto Petro quod est constructus in pago Spirinse, quivocatur Wizenburg, ubi Ermbertus arcaia episcopus esse videtura. Ego Theuderadane cogitavi pro remedium anime meae seu pro dei timoris dono a die presente res meas in pago Saroinse, terra araturia in Cotinea marca campo uno. Ipse campus de uno latus Frodolfus et sui consortes tenent, de alio latus et de ambas frontus Theudoinus tenet; infra ista si sunt terminacionis in integrum dono vel trado ad ipso monasterio sancto Petro abendi tenendi commutandi, quicquid agere voluerint de ipso monasterio sancto Petro facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa aut aliquis de heredibus meis vel coheredibus meis aut quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donacionem venire conauerit aut infrangere voluerit, inferat se fisci auri libras I, argenti pondus duos, multa sustineat, et quod repetit non valeat evindicare. Et ut hec donacio ista omne tempus firma permaneat, stipulacione subnixa. Actum in vico Marsallo, anno X regnante domno nostro Karolo rege, quod fecit mensis octobris dies XV. Signum Theudradane qui hanc donacionem fieri rogavi. Testes: Theudoino. Siccono. Vulfroccho. Agranodo. Goanno. Amalricho. Agmarius. Ernulfus. Baldoinus. Agroinus. Ego Godedioh emmanuensis scripsi et subscripsi.