Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 221


Datierung: 755 11-756 11
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Erlolfi, de Saroinsae.

Domino et in Christo patri David episcopo. Ego Erlolfus et coniux mea Otsindus pro remedium anime meae dono ad monasterium Wizenburg qui est constructus in honore Petri apostoli seu Pauli in pago Spirinse super fluvio Luttra, ubi tu David episcopus vel abba esse videris, dono ad ipso loco sancto mancipia his nominibus: Windrude, Uolflinde, Ercandrude, Audheide, Adalwini, Theudlinde et in Autineshaim casa, lscuria cum peculio, aurum, argentum, vestimenta, vel quicquid habere videor cum omnia, ad iam dicto monasterio tam ego quam et ipsa coniux mea tradimus ad possidendum in ea vero racione, ut dum vivimus, usu fructuario possideamus. Post opidum nostrum cum omnia ad iam dicto loco sancto faciat revertere. Si quis, aliquis de successoribus nostris vel quislibet ullius persona, qui contra hanc donacionem venire temptaverit, inferat vobis sociante fisco auri libram I, argenti pondus III, et quod repetit evindicare non valeat, stipulacione subnixa. Actum in monasterio Wizenburgo, in anno V regnante Pipino rege. Signum Erlolfus et coniuge sua Otsinde qui hanc donacionem fieri rogaverunt. Testes: Bodone. Willone. Baldo. Hartbertus. Lantbertus. Sigibertus. Meginhartdus. Ego Basinus scripsi et subscripsi.