Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 220


Datierung: (788-790)

Carta Aghinone, de Salininse.

Oportet christianis viam veritatis elegere, per quam valeant ad eternam beatitudinem pervenire. ldeoque ego in dei nomine Ahino donator, in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum, idcirco dono ad monasterio, cuius vocabulum est Wizenburg, qui est constructus in pago Spirinse super fluvio Luttra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus presente tempore seu abbas esse videtur. Dono igitur ad ipso monasterio donatumque in perpetuum permanere esse volo, hoc est porcionem meam in pago Salininse in villa Cuttingas, quicquid in ipsa villa uisus sum habere et dominare a die presente ad integrum, tam mansis casalis terris campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, omnem porcionem meam ad integrum, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii rem superius denominatam hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerinth, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, ut supra. Signum Aghinone qui hanc cartulam donacionis fieri rogavit. Testes: Baldo. Lantbertus. Folratus. Germundus. Godescalc. Ermonus. Ego Chrothelmus in dei nomine hanc donacionem rogante Aghinone scripsi et subscripsi.