Datierung: 755 05 15
Ausstellungsort: Weißenburg
Oportunum est ut unusquisque, dum in hunc seculum consistit, plenissima voluntate pro anime sue debet remedium cogitare. Ego in dei nomen Sigoinus cogitans pro remedium anime meae vel pro eterna retribucione mihi conplacuit, ut rem meam in loco nuncupante Bochildingas in pago Aquilinse super fluvio Aquila, que mihi mater mea Theutrada tradidit, et eam pater meus Harvinus in dotes titulum dedit, ego ipsam rem a die presente ad monasterio Wizenburgo trado, ubi David episcopus vel abba preesse videtur, quia ipse est constructus in honore sancti Petri et Pauli super fluvio Luttra in pago Spirinse. Iam porcionem meam ad iam dicto sancto loco cum terris trado, domibus aedificiis mansis mancipiis campis silvies pratis pascuis aquis aquarumque decursibus, pecculiis utriusque sexus, cum omni integritate, quicquid ad ipsa villa aspicit a die presente ad iam dicto sancto loco trado. Si quis vero qui contra hanc donacionem inrumpere temptaverit, imprimitus iram dei incurrat, et insuper inferat ad parte fisci auri libras III, argenti pondus VI, et quod repetit evindicare non valeat, set ipsa donacio firma permaneat, stipulacione subnixa. Actum puplice in monasterio Wizenburgo, quod fecit menses madias dies XV in anno quarto regnante Pipino rege. Signum Siguino qui hanc donacionem fieri rogavit. Testes: Nortbertus. Dundonus. Reginfridus. Babdfridus scripsi et subscripsi.