Datierung: 790 03 06
Ausstellungsort: (Weißenburg)
Sacrosancto ad monasterio Wizenburgo, quod est constructus super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abbas preesse videtur eo tempore. lgitur ego cogitavi Hartberti, ut aliquid de re mea ad loca sanctorum traderem, quod it et feci. Hoc est quod tradidi potestativa manu ad supradicto iam caenobio in pago Sarumse in villa vel in marca Rimuwileri, hoc sunt iurnales XII et forastum meum, totum et integrum, boves II, cavellum I. Hoc trado atque transfundo de iure meo in iure dominacionis vestre, qui ad supra iam vocato semmone deo militatis, teneatis possideatis, vel quiquid exinde elegeritis agendi, Christo opitulante per totum habeatis potestatem, successoribusque vestris relinquatis in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego aut aliquis de affinitatibus meis, qui contra hanc epistulam venire conaverit, aut conquassare maluerit, inferat se una cogente fisco auri libram I, argenti pondus III, et quod repetit evindicare non queat, ipsa donacio firma permaneat, sine ullius iudicis interpellacione. Acta publice sub die pridie nonas martii anno XXII regnante Karolo excellentissimo rege. Signum Chnotgeri qui hanc tradicionem fecit, in elemosina Hartberti. Testes: Hrantwigi. Herimuoti. Helitmundi. Hartberti. Hodachro. Buoboni. Rodaldo. Ego Hildiboto indignus diaconus scripsi. Engilramni. Ego Chrothelmus acsi indignus presbiter scripsi.