Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 216=249


Datierung: 787 11 07

Carta Sigiberti.

Adiutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram. lgitur ego in dei nomen Sigibertus dono ad monasterio Wizenburgo, quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Luttra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus vel abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Saroinse in villa que dicitur Gisol- vinga vel in ipsa [marca] manso et casa superstabilita pro anima Hruadrici quam mihi Andrada coram testibus tradidit, et quicquid ad ipso manso aspicere videtur, hoc est tam terris domibus aedificiis pratis pascuis siluis aquis aquarumque decur­sibus totum et integrum, in ea vero racione, dum Andrada aduixerit, sub usu fructuario ordine habeant excolere. Post quoque discessu sue cum omni integritate ad Wizenburgo monasterio revertatur, et annis singulis usque dum advixerit denarios VI studeat dare ad festiuitatem sancti Martini III idus novembris. Si quis vero que contra hanc paginolam testamenti venire temptaverit, inferat ad ipso monasterio auri libras IIII, argenti pondus V coactus exsoluat, et presens donacio firma permaneat, stipulacione subnixa. Factum I testamentum sub die VII idus novembris anno XX regnante Karolo rege. Signum Sigiberto traditore. Testes: Helitmundus. Meginhardus. Gautpertus. Gaustricus. Haidricus. Curicus. Hunbertus. Engilmundus. Ego in dei nomen Adallandus scripsi et subscripsi.