Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 215


Datierung: (833?) 840 06-841 06
Ausstellungsort: Marsal

Carta Hepfonis.

Igitur ego in dei nomen Heppo in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione pecatorum meorum, ut veniam de peccatis meis consequi merear in futurum, dono trado et prumtissima voluntate mea confirmo ad monasterio in honore ad sancti Petri qui dicitur Wizenburg, ubi Otgerus episcopus adesse videtur. Hoc est in pago Salininse in loco qui dicitur in vico Marsello manso, et habet ipse mansus exterminacionem: de uno latus Gaussaltus tenet, de alio latus racio ad sancta Maria, de uno fronte fluvius Salia currit, de alio vero fronte strata puplica, infra ipsa exterminacionem ad integrum, ita ut ab hac die habendi tenendi ad ipsa casa dei, vel quicquid exinde facere voluerint, in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod supra. Actum puplice in vico Marsallo in anno primo regnante domno Luthario imperatore. Signum Heppono qui hanc donacionem fieri et firmare rogavit. Testes: Altolfus. Weraldus. Hagabertus. Aimrico. Benedictus. Gaganhartdus. Hunbertus. Hodilonus. Adalbertus. Abrahamus. Ingibertus. Reginbertus. Climeanus. Sarabertus. Gracianus. Begilonus. Frawibaldus. Theudoinus. Ego Turpius cancelarius scripsi et subscripsi.