Datierung: 785 11 16
Ausstellungsort: Weißenburg
Deus in adiutorium meum intende, domine ad adiuvandum me festina. Igitur ego in dei nomine Hiltbertus donator et uxor mea nomine Thiatburg donamus ad monasterium Wizunburg, quod est constructum in pago Spirinsae super fluvio Luttra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus eo tempore abbas esse videtur. Hoc est quod donamus in pago Sarahgawe in villa vel in marca, que dicitur Grimanga marca, quicquid ibidem visi sumus habere totum et integrum tam mansis casis aedificiis terris campis pratis pomeriis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus omnia mobilia peccunia ex Omnibus tradamus de iure nostro in iure dominacionis vestre ut ipsi custores, qui ibidem deserviant, habeant teneant atque possideant, suisque, abbatibus proficiant in augmentum, in ea vero racione ut, dum nos aduixerimus, sub usu fructuario revertatur. Si quis vero, qui contra hanc paginolam testamenti venire temptaverit aut inrumpere voluerit vel infrangere, inferat ad ipso monasterio auri libras III, argenti pondus VI, et quod repetit evendicare non valiat, stipulacione subnixa. Facta cartula ista in ipso monasterio sub die XVI kalendas decembris anno XVIll regnante Karolo rege. Signum Hiltberto qui hanc tradicionem fieri rogavit. Testes: Scalconus. Hunbertus. lngibertus. Adalbaldus. Reginbertus. Adalbertus. Sarabertus: Erlabaldus. Frawibaldus. Wigradus. Ego Adallandus scripsi et subscripsi.