Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 213


Datierung: 682/3 04 01
Ausstellungsort: Marsal

Carta Thiothariia.

In Christi nomine Theotcharius dux Chrodoino abbati seu basilicae sancti Petri vel congregacione ipsius monasterii Wuizanburg, qui ibidem domino deserviunt, et est constructum in pago Spirinse. Ego itaque Theotcharius dux de pago Salininse dono ad ipsum monasterium atque concedo pro mercede dominorum vel pro nostra, donatumque esse volo in perpetuum in vico Marsello ad sal faciendum una cum sesso vel officina constructa cum portu, cum canalis, estatili, et omnibus utensilibus ad racionem necessitatis huiusmodi pertinentibus. De latere uno ab ipso sesso tenet Bertrammus et ab alio latere tenet Bobo; de uno fronte currunt canali et ab alio fronte portus usque ad stratam puplicam. Et similiter dono in alio vico qui nobis de racione Wangrulfi legitime obuenit ad sal faciendum. Unde prescriptus abba dedit nobis in precium, sicut inter nos boni fidei placitum convenit, id est solidos D, ita ut ab hac die habendi tenendi possidendi donandi commutandi vel quicquid exinde sanctus abbas cum fratribus monasterii ipsius agere voluerit, liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, si ego, quod absit, aut ullus de heredibus meis vel qvelibet opposita persona contra hoc testamentum venire temptaverit aut infrangere voluerit, inferat ad ipsa sancta loca et ipsius congregacione auri solidos D, argenti similiter adiciat, et tamen quod repetit evindicare non valeat, sed presens testamentum omni tempore firmum et inviolatum permaneat. Actum puplice in vico Marsello coram testibus sub die kalendas aprilis anno X regnante Theotoricho rege. Ego Babo amaioinsis rogatus hoc testamentum scripsi et subscripsi. Testes: Theotcharii ducis qui hoc testamentum fieri rogavit. Ego Theotcharius filius ipsius scripsi. Raderici. Adalfridi. Godini. Madalberti. Chrodoberti.