Datierung: 783 11 24
Ausstellungsort: Weißenburg
Ille bene possedit rebus in seculo, qui se de caducis conferat premia sempiterna. ldeo ego in dei nomine Hildradus donator de Salininse dono donatum quod in perpetuum esse volo, hoc est quod dono: mancipiis IIII his nominibus: Bacchilda Baba et Bilihilda et Geila. Istas mancipias denominatas dono ad monasterio Wizenburgo, qui est constructus in pago Spirinse super fluvio Luttra in honore apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba presenti tempore preesse videtur, ut ipse monasterius vel ipsi custodes, qui ibidem deserviant, habeant teneant atque possideant vel quicquid exinde facere voluerint, Christo propicio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, quod ego ipse Hildradus aut aliquis de heredibus meis ac proheredibus meis contra hanc testamentum a me factum venire temptaverit aut inrumpere voluerit, inferat una cum socio fisco ad ipso monasterio auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum puplice ad monasterio Uizenburgo sub die VIII kalendas decembris anno XVI regnante domino nostro Carolo rege Francorum. Signum Hildrado Teutdaldus qui hanc donacionem fieri rogavit. Testes: Megin hardo. Otrammus. Teudino. Sigibaldus. Otgardo. Walarammus. Rodulfus. Reginberdus. Ego Adallandus scripsi et subscripsi.