Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 211


Datierung: 798 04 24
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam Herimuat fieri iussit pro anima Hartberti de pago Saragawe.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substancia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeternam beatitudine pervenire confidimus. Ego in dei nomen Herimuat tradidit ad monasterium qui vocatur Wizenburc, qui est constructus in pago Spirinse super fluvio Luttra in honore sancti Petri principis apostolorum, ubi Iustolfus episcopus preesse videtur. Ego Herimuat hoc est quod dono pro anima Hartberti ad ipsum monasterium, ut aliquis pius deus de pecatis suis retribueree dignetur, in pago Sarahgawe in villa qui vocatur Rimenuilare iurnales XVIIII et forastum unum, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel agentes eius rem superius denominatam vel conscriptam, hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde pro oportunitate eorum decreverint, faciendi liberam hac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, qui contra hanc tradicionem venire temptaverit vel infrangere voluerit, et insuper inferat una cum socio fisco auri libras II, argenti pondus V coactus exsolvat, stipulacione subnixa. Actum in monasterio qui vocatur Wizenburc sub die VIII kalendas madii anno XXX regnante domno nostro Carolo rege Francorum. Signum Herimuat qui hanc donacionem fieri rogavit pro anima Hartberti ad monasterium Wizenburch. Testes: Hartbertus. Hartwigus. Truogoni. Buaboni. Grimbertus. Sandoni. Uogoni. Baldgerus. Adalratus. Ego Wolfuartdus scripsi et subscripsi.