Datierung: 788 02 04
Ausstellungsort: (Weißenburg)
In Christi nomine Helidmund pro intuitu timoris dei et pro remedium anime meae dono donatumque quod in perpetuum esse volo ad monasterio Wizenburgo qui est constructus in honore sancti Petri vel ceterorum sanctorum super fluvio Luttra, ubi Ermbertus episcopus vel abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Salinense in marca Gisoluinga iurnales XVI et forastum unum et porcionem meam de illa harde, et in alia marca quod dicitur Hobinga marca pratas medietate demonstratas et in illa prata carradas XII. Hoc trado ad supradicto monasterio, ut ipsi custodes qui ibidem serviant, teneant atque possideant suisque successoribus proficiant in augmentum, et quicquid exinde facere voloerint Christo propicio habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc testamentum venire temtaverit aut inrumpere voluerit, inferat una cum cogente fisco auri libram unam, argenti pondus duos, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma permaneat, stipulacione subnixa. Actum puplice testamentum, sub die pridie nonas februarii anno XX regnante Karolo rege nostro. Et ut hoc testamentum firmior sit, manu propria signum feci. Helidmunt et testes qui subscriberent rogavi. Testes: Meginhart. Ruathelm. Hodacro. Gerbraht. Dructolf. Hermoinus. Uolcholt. Hadamar. Ego Chrothelmus scripsi et subscripsi.