Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 208


Dating: 788 02 04
Place of Composition: (Weißenburg)

Precaria Helidmundi.

In Christo filio Helidmundo. Dum non est incognitum omnibus, qualiter ego tradidi de re mea ad monasterium Wizenburgo, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus atque abbas preesse videtur, hoc est quod dono in pago Salinense in marca Gisoluinga iurnales XVI, forastum unum et porcionem meam de illa harde, et in alia marca, quod dicitur Hobinga pratas medietate demonstratas et in illa prata carradas XII. Hoc tradidi ad supradicto monasterio, in ea vero ratione ut ipsi servi dei qui ibidem deo militant per omnes annos dent mihi ad festivitatem sancti Martini unum sagellum et unum saricilum et unum camesilum. Postea quoque mea peticio vel bonorum hominum fuit, ut ipsas res concedatis mihi sub usu fructuario, quod ita et fecistis, ut debeam colere illas res diebus vite meae. Convenit autem nobis atque placuit, ut de ipsa re statim relinquerem in vestro arbitrio iurnales VIII et porcionem meam de illa arde propter illum censum quod annis singulis deberem dare; et vobis conplacuit atque mihi, quod ita et feci. Post quoque discessu meo res supra nominatas cum omni integritate revertatur ad supradicto monasterio sine ullius iudicis interpellacione. Actum puplice hac precaria sub die pridie nonas februarii anno XX regnante Karolo rege nostro. Signum Ermberti qui hanc precariam fieri precepit. Testes: Gerberti decani. Blidgeri. Aldoni. Hruothardi. Walderici. Ermingi. Ego Hildiboto scripsi et subscripsi.