Datierung: 792 04 01
Sacrosancto monasterio Wizenburgo qui est constructus super fluvio Lutthra in pago Spirinse, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus vel abba preesse videatur, in honore sancti Petri vel ceterorum sanctorum. Ideoque ego Helidmunt in amore domini nostri Iesu Christi et pro remedium anime meae seu pro eterna retributione cogitavi, ut aliquid de re mea traderem ad supra nuncupatum coenobium, quod ita et feci. Hoc est in pago Salininsae in villa vel in marca Gisoluingom, quicquid in ipsa fine vel in ipsa marca uisus fui habere, id est tam terris domibus aedificiis terreturiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, quicquid de paternico vel de maternico sive lucravi vel de quale adtractu ad me pervenit in illis locis quod supradixi; mancipiis his nominibus: Herirat et uxor eius Datila, et filia eius Thanchrat, Sancho, Theotburc, Isolt, Albhilt, Odahcar; et illam partem de illae re in Marsello, hoc est in una patella que ad monasterium Wizenburgo pertinet libras C et in alia patella de sancto Leudegario et de sancto Maximine de Treverim similiter libras C. Hec omnia ego Helidmunt sicut supra numeravi trado atque transfundo de iure meo in iure dominationis vestre, vobis famulis dei, qui ad supra nominato monasterio deo militatis, tenete habete possidete, vel quicquid exinde eligeritis agendi, Christo propitio in omnibus habeant potestatem successoribusque vestris relinquatis in augmentum. Si quis, quod futurum esse non credo, ego aut aliquis de parentibus meis, qui contra hoc testamentum venire conaverit aut inrumpere istam tradicionem malverit, primitus sevitas iraque caelesti regis veniat super eum, deinde quod repetit evindicare non queat, ista tradicio firma permaneat sine ullius iudicis interpellacione, coactus exsolvat una cum cogente fisco auri libras II, argenti pondus IIII. Actum testamentum sub die kalendas aprilis anno XXIIII regnante Karolo excellentissimo rege. Signum Helidmundo qui hanc tradicionem fecit. Testes: Ludelmo. Ratberto centenario. Helprico. Odilono. Sundrolfo. Reginhardo. Engilmundo. Gisolfo. Maiolo. Heochiolfo. Gautperto. Ego Hildibodo scripsi et subscripsi.