Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 206


Datierung: 786 04 08
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Helidmundus de Salininse.

In Christi nomine Helitmundus donator dono donatum quod in perpetuum esse volo ad monasterio Wizenburgo, quod est constructum super fluvio Luttra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus vel abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Salininse in villa que dicitur Gisoluinga iurnales III; ex una parte tenet Ebroinus et in alio parte habet Adalbertus et in tertio latere silva mea est, et in quarto latere habet Helmoinus. Similiter dono in alio Ioco iurnales II in ipsa fine; ex uno latere tenet Odricus et in aliud latus tenet Germundus et in una fronte habe Sundrolfus et in quarto vadit strata publica, Similiter dono de aeramento omnem portionem meam quod est in illa patella, hoc sunt libras centum. Hoc dono vel trado de iure meo in iure dominationis vestre ut ipsi custores qui ibidem serviant, habeant teneant atque possideant suisque posteribus proficiat in augmentum, in ea vero ratione, usque dum vixero, sub usu fructuario ordine habeam excolere et annis singulis in cinso studeam dare CCC libras de cera in die resurreccionis, quod est pascha domini. Et quando quidem deus voluerit, post discessu meo cum omni integritate ad supradicto monasterio revertatur et quicquid facere voluerint, Christo propicio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc paginolam testamenti venire temptaverit aut rumpere vel frangere voluerit, inferat ad ipso monasterio tantum et alium tantum, quantum ipsas res eo tempere esse videtur, et presens donatio omni tempore firma permaneat, stipulacione subnixa. Factum testamentum ad ipso monasterio sub die VI idus aprilis anno XVIII regnante glorioso Karolo rege, Testes: Helidmundo qui hanc donationem fieri rogavit Hildrado. Odolino. Hildiberto. Lagdrado. Gaganhardo. Gherardo. Odilone. Hadalino. Errico. Eriwardo. Drogo. Ego Adallandus scripsi et subscripsi.