Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 205=223


Datierung: 699 05 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Exemplaria Ottoni atque Eremberti de pago Saroinse.

Venerabili in Christo patri Ratfrido abbate, Ermbertus nec non et Otto germani filii Gundwino quondam. Cogitantes pro remedium anime nostre vel pro eterna retributione conplacuit nobis animus, ut facultaticulas nostras ad monasterio Wizenburgo condonare deberemus quod ita et fecimus. Ergo donamus a die presente per hunc testamentum ad suprascripto monasterio Uuizenburgo in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli edificato in pago Spirinse in Vusogo supra fluvio Luttra constructo, ubi tu presente tempore abba preesse videris, hoc est in pago Salinense in Saruinse vel in Mosalinse donamus in villa Audowino supra fluvio Cernuni una cum basilicas in ipsa villa constructas in honore sancti Martini et sancti Helari vel reliquium sanctorum aedificatas, quas successores nostri quondam, construxerunt, hoc est mansis domibus aedificiis mancipiis vel acolabus ibidem commanentibus campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus vel apendiciis earum, mel quicquid ad ipsa villa vel ad ipsas basilicas aspicere videtur ad integrum. Similiter Bobunivillare ad Serra. Similiter ad Iohannevillare super fluvio Zernuni de ambas ripas. Similiter ad Altapetra, in Imminnivilla, ad Bisariga, in Mannisi, in villa Gundwino super fluvio Biberaha communi adiacentia, quicquid ad ipso villare pertinet, ad Chussus, in villa Launarigo, in Mundini, seu portione illa in lohannevillare quem nobis de auunculi nostri Cuhnchirino legibus obuenit ad integrum. Hec omnia suprascripta cum mansis domibus aedificiis mancipiis acolabus desuper conmanentibus campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus a die presente ad suprascripto monasterio Wizenburgo per hunc testamentum tradimus atque transfundimus ad possidendum, ita ut ab die habendi tenendi vendendi commutandi, vel quicquid exinde pars ipsius monasterii eligerint faciendi, firmissimam in omnibus habeant potestatem. Et si quis vero, quod fieri non credimus quod nos ipsi aut aliquis ex heredibus vel proheridibus nostris vel quislibet opposita persona qui contra hoc testamentum venire conaverit aut inrumpere voluerit, inferat ad partem ipsms monasterii sociante fisco auri libras V,argenti pondus XII coactus exsoluat, et hoc quod repetit evindicare non valeat. Et hec presens testamentum omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum in Wizenburgo publice sub die kalendas madias anno quinto no regni domini nostri Childiberti regis.Ego Erembertus hoc testamentum a me factum relegi et subscrips, Testes: Ottuni germono ipsius, qui hoc testamentum fieri rogavit. Wolfgunde genetrice eorum. Wolfo filio Boderido quondam. Chartwino. Bonefatio. Theodune. Charirigo. Raginbodi Chuncilino. Folcoaldo. Butzelino. Bettuni. Iustino. Gybwulacho. Ego Constantino prespiter. Weroaldo. Ebruinus. Ego Adalgarius prespiter. Wachario adulescente. Ego Chroccus emmanuensis hoc testamentum rogitus scripsi +, audenticum religimus, exemplaria conscripsimus.