Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 204=254


Datierung: 851 09 29
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta tradicionis Geboldi.

Oportunum namque unicuique est, dum in hac vita degit atque dum hic artus membra reguntur, de futura vita atque mercede ut cogitet, ubi inmortaliter vivere semper speratur. Ideoque nobis necesse est innovare sermonem quem dixit saluator in evangelio: Date elemosinam et omnia bona evenient vobis. Propterea ego Gebolt cogitando tractavi donare aliquid de rebus meis pro remedio anime mee ad monasterium Wizenburg quod est constructum super fluvium Luttra in honore sancti Petri, ubi in dei nomine Grimaldus abba preesse videtur. Hoc est in pago Alsacinse in villa que vocatur Kirihwilari curtilem I, vineam I ad carradas III, iornales LX, pratas ad carradas X, silvis pascuis campis aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, seu quicquid ad ipsud curtile aspicere videtur. Similiter et tradidi in alio pago quo vocatur Sarahgewi quartam partem unius montis qui vocatur mons Eburharti, et illam partem sine aliqua dilatione ad opus monachorum dimisi. In ea ratione ut iam supradictas res, quas ego iuris mei tradidi ad iam nuncupatum locum, et hoc beneficium, quod habeo nunc in villa que dicitur Westhof ad hoba I. sub usu fructuario excolerem usque in finem vite mee. Et uxor mea nomine Rihilt et equivocus meus Gebalt et quisquis de nobis tribus alium supervixerit, hoc habeat, et tamen si illa post obitum meum viro alio se in coniugium non sotiat. Et post exitum nostrum illa casa dei habeat teneat atque possidiat et eorum successoribus Christo propitio derelinquat, et quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum minime credo fieri, ego aut heredes mei vel ulla opposita persona, que contra hanc tradicionem a me factam venire temptaverit aut inrumpere voluerit, tune inferat vobis vestrisque successoribus duplam repeticionem, sociante fisco auri untias III, argenti pondus V coactus persolvat, et nihilhominus hec traditio firma permaneat omni tempore, stipulatione subnixa. Acta in Wizenburg sub die mercoris, data III kalendas octobris regnante Ludouvico anno XII, anno ab incarnatione domini DCCCLI, indictione XIIII. Isti sunt testes: Ego Gebolt qui hanc tradicionem feci. signum Otrih. Buo. Gundbert. Reginolt. Muatheri. Theatrih. Reginger. Hildibald· Beatar. Hildibodo. Adalhart. Erlebald. Ego Otfridus scripsi et subscripsi.