Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 203


Datierung: 661 02 24

De Geraldo villa.

Domino sancto et in Christo domno et patri Dragobodo episcopo Bonefacius. Inspirante dei misericordia ut pro anime mee aliquid cogitare deberem ideoque convenit mihi, ut portione illa in villa Gairoaldo, qui fiit filio meo Gundebaldo qui mihi de luctuosa hereditatem obuenit, et molinu qui ibidem aspicere videtur ad monasterio domno Petro Wizenburgo, que ipse pontifex construxsit, concedo atque transfundo, in ea vero ratione ut dum advixero ipsam rem tenere debeam. Post meum quoque discessu ipsa portione cum casis terris mancipiis vineis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus, totum et ad integrum monachi, que a ipso mo asteno deservire videntur, in eorum potestatem debeant recipere, absque ulhus contrar etatem. Et omni tempore ipsam rem abeant teneant atque possideant eorumque successoribus ad possidendum derelinquant. Si quis vero, si ego ipse aut ullus de heredibus meis contra hanc cessionem a me facta venire presumserit, inferat ipsis monachis una cum fisco auri libras duas coactus desolvat, stipulatione subnixa. Testes: Benefacio qui hanc cessione fieri rogavit. Teodoaldus rogatus a genitore meo Bonefatio hanc epistolam scripsit. Testes: Chrodoharius. Gaisuarius. Chrodoaldus. Ledoaldus. Teodoaldus. Cellone. Facta cessione sexta kalendas marcias, anno VI regno domno Hildiberto glorioso rege. Leodobertus rogatus a suprascripta scribsi.