Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 202


Datierung: (713) 04 22
Ausstellungsort: Waldhambach

Hoc est testamentum quod Otmarus et lmma fieri rogaverunt.

Venerabile in Christo patri Ratfrido abbati, ego Otmarus meaque coniux Imma donatris. Et quia cogitantis pro divino timores intuitu vel pro remedium anime nostre propterea conplacuit nobis animus, ut de rebus nostris propriis aliquid ad loca sanctorum condonare deberemus, quod ita et fecimus. Ergo donamus ad monasterium Wizenburg in honore sancti Petri edificate, ubi tu presenti tempore abba esse videris, hoc est in pago Aculinse super pluviolas Aquilas infra fine Dructegisomarca et in marca Bettune sub ambas ripas Aquilas, hoc est de omne facultate nostra quod in ipsa villa presente tempere visi sumus tenere tam de alote paterna seu materna vel parentum nostrorum vel de conparatu aut qvelibet contractu ad nos legibus obuenit, una cum mansis domibus mancipiis ibidem commanentibus seu campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus mobilibus et inmobilibus illas quinque partes ad integrum ad supradicto monasterio donamus atque transfundimus ad possidendum, et illa sexta parte ad ligidemus heredibus nostris reservamus, ea vero ratione, ut dum advixemus usu fructuario possideamus, post obitum nostrum suprascriptas res pars ipsius monasterii suique monachi vel agentis seu abbas qui tune tempore ibidem esse videtur absque ullius iudicis interpellatione in eorum recipiant potestatem, hoc est habendi tenendi dominandi commutandi, vel quicquid exinde eligerint faciendi, firmissimam in omnibus habeant potestatem, ita ut nomina nostra ibidem in libro vite ponantur vel recenseantur. Et si quis vero, quod fieri non credamus, quod nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris aut quislibet stranea persona qui contra hanc testamentum venire temtaverit aut inrumpere voluerit, inferat ad partem ipsius monasterio socianti fisco auri libras V, argenti pondus X, et hoc quod repetit evindicare non valeat, et hec presens donatio firma et inviolata omni tempore permaneat, stipulatione subnixa. Actum publici in villa Haganbahc, sub die X kalendas madias anno tercio regni domno nostro Dagoberti regis. Signum Otmaro et conius sua Imma qui hanc testamentum fieri rogaverunt. Testes: Chardoino. Gauciberto. Bertigiso. Baldoino. Batochone. Carvino. Odune. Theudone. Throdeberto. Weraldo. Ego Chrodoinus. Ego Gaucibertus presbiter. Ego Hahicho notarius scribsi.