Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 201


Datierung: 807 06 14
Ausstellungsort: Mackweiler

Carta Beratgeri de Rimouilare.

llle bene possedit rebus in seculo qui sibi de caducis comparat premia sempiterna et de terrena mercatur celestia. Ego Beratgerus in dei nomine ab amorem domini nostri Iesu Christi donator dono pro anima Williharii, ut ei dominus requiem prestare dignetur in futurum, donatumque in perpetuum esse volo ad ecclesias, que sunt constructa in pago Spirinse in loco cuius vocabolum est Wizenburg in honore sancti Petri et ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis lustolfus episcopus cum norma plurima preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est res illas quas Williharius mihi tradidit pro anima ipsius ad ipsas casas dei tradere. Hoc est in pago Saroinse in Rimonouilare in mansis casis campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus, quorum cumque ad ipso vilare uisus fuit habere, totum et ad integrum trado ad ipsas casas dei, ut ipse episcopus seu rectores ecclesiis ipsis hoc habeant teneant atque possideant, vel quicquid exinde a die presenti facere voluerint, liberam hac firmissimam Christo propitio in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod fieri esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona, qui contra hanc donationem venire temtaverit aut inmutare presumserit, inferat se una cum socio fisco auri libram I, argenti pondus II multa susteneat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publici in Mackenuilare, data XVIII kalendas iulias, anno VII imperium domini nostri Caroli et regni eius in Francia atque XXXIIII in Italia, feliciter, indictio XV. Signum Bertgarii qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. Testes: Ratberti centenarii. Hroduini. Laubgarii et Rumoldi et Teotbodoni et Nortmanni et Adalgarii. Constantioni. Reginlandi et Eburguigo et Ramgeri et Wurmharii. Ego Iohannis emanuensis rogitus scribsi.