Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 200


Datierung: 847 06 30
Ausstellungsort: Hermelingen, Kirche

Carta Lantfridi corepiscopi.

Sacrosancta eclesia que vocatur Wizenburg que est constructa in honore sancti Petri, ubi Grimaldus abba preesse cognoscitur. Ego igitur in dei nomen Lantfridus corepiscopus dono ad ipso loco sancto pro anime mee remedium, ut mihi pius deus requiem sempiternam prestare dignetur, donatumque in perpetuum ut permaneat esse volo, hoc est in pago Saroinse in villa nunccupante Erpaldingas de illa eclesia que est constructa in honore sancti Petri et sancti Martini illas portiones quas aliqui homines mihi tradiderunt; sunt: Adalman, Presentinus. Thietman, Adalinc, Hartwinus, Winihart, Bernoinus, quicquid ipsi in ipsa ecclesia visi fuerunt abere et ad ipsa ecclesia aspicit, illas portiones ad ipso loco sancto trado atque transfundo in istis tribus locis que vocantur Lara, Odono vilare et Elenbach sortes II, et inter Berono wilare et Hessis et inter Nithingas inter ipsas fenes sortes IIII et silva in communiis que possunt porci saginari numero CC, si fructus evenerit; et mancipias VI his nominibus: Liutbert, Albo, Gunzo, Ertbaldus, Blithilda. Liutgart. Ista omnia superius conpreensa ad ipso loco sancto trado atque transfundo, in ea vero ratione ut istas res vel alias que vocatur Weraldo cella et Bibera villa illa ecclesia et quicquid ad illa aspicit, ut dum ego advixero abere passim in censum, ut annis singulis ad festivitatem sancti Martini solidos XX dare studeam. Et post obitum quoque meum ista omnia superius denominata ad ipso loco sancto revertatur sine ulla ambiguitate aut diminutione. Si quis, ego ipse aut ulla oposita persona, qui contra hanc tradicionem venire temtaverit aut inmutare presumserit, inferat sec una cum socio fisco auri libra I, argenti pondus II multa sustineat, et quod repitit, evindicare non veleat, stipulatione subnixa. Actum publici in villa Erpaldingas, ante ipsa ecclesia sub die II kalendas iulii anno VIII regnante domno nostro Hluthario imperatore. Testes: Lantfridus corepiscopus qui fieri et firmare rogavit. Hildibaldus. Petrus. Hildibodo. Althelm. Gebaldus. Gundaldus. Radolf. Hedo. Presentinus. Thietman. Bernoinus. Hartwin. Winihart. Ego Baldramnus peccator scribsi.